- BUDA
- I.BUDAapud Pelagium de Vitis Sanctorum, Vides autem Aegyptium vestitum mollibus rebus, et budam de papyro et pellem stratam sub ipso: est stramentum vel storea. Glossae Isidori, Buda, storea. Idem alibi Budas stramenta camelorum, i. e. σάγματα vel ςτρώματα exponit. Sic enim vocandae, non bullae, ut editum est. Idem pelagius paulo post, Et pro his dedit mihi Deus stramentum de papyro et hanc pellem. Ubi stramentum de papyro vocat, quam paulo ante budam de papyro. Ex Graeco βύδη, quod a verbo βύω factum est, srgnificatque farcio et impleo. Farciebant autem toros et stramenta pauperes papyrô, aut scirpô, uti infra dicemus, vide Salmas. ad Solin. p. 1004.II.BUDAvulgo Offen, an Curta Ptolemaei, Hungariae Metropolis, ampla, dives, munita, quae thetmas haber subtus urbis moenia haud longe a Danubii ripa, ex humili collefonte duplici scaturienres, quorum alter frigidissimus, odore sulfureô, alter ita calidus, ut digitum immersum tenere nequeas, longitud. 42. 15. latitud. 17. 07. Alias sedes Regum Hungariae, dein Praefecti Turcarum, ab A. C. 1541. quô a Selimo capta est: iam vero recepta a Caesareanis, ductu Caroli VII. Lotharingiae Ducis A. C. 1686. die 2. Sept. iterum Leopoldo Imperatori subest. A Belgrado 49. milliar. German. a Vienua 54. in Austrum. Ibi concilium A. C. 1279. Olderic. Ranialdus, 14. tom. Annal. Eccl.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.